- BANNUM seu DIFFIDATIO
- BANNUM, seu DIFFIDATIOin Ecclesia Romana inter Haereticorum poenas, est sententia, quâ quis e Republ. eicitur, ut gaudere non possit auxiliô publicô, nec fungi publicis offictis, nec aliquô iuris beneficiô iuvari. Itaque Difficatione, Haeretici hostes patriae et imperii declarantur, illosque quivis propriâ auctoritate capere, spoliare imo et interficere potest, Innocentius IV. reser. Ad exestirpanda. Etiam tota civitas seu Communitas hôc modô bannita ac diffidata hostis imperii fit, omnesque cives eius impune a quolibet offendi, ac tota civitas vel aratri inductione, vel incendiô puniri potest, quod probare conantur ex Deuter. c. 13.id autem non aute fieri posse, quam per sententiam declararoriam eas huius criminis reas esse fuerit declaratum, adicientes, vide Nic. Eyrnericum Directorio Inquis. Part. 3. Colum. 36. et Conr. Brunum de Haeret. et Schismat. l. 5. c. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.